トマスはスンマ・テオロギアエ第3部27問において聖母マリアと原罪の問題を扱い、聖母マリアは神によって聖別され、原罪を免れて出生したが、その母アンナの胎内に受胎した時点においては未だこの恩寵を受けていないと論じています。目下の問題と特に関連性が強い第1項および第2項の内容を要約すると次の通りです。
第1項 聖母マリアは出生前から聖別されていた。
・聖母マリアが出生前に聖別されたのは、エレミアや洗礼者ヨハネが出生前に聖別されたのと同様である。聖母マリアはまず肉によって受胎し、しかる後に霊によって聖別されたのである。
・聖母マリアはキリスト以前の時代の師父たちにおけると同様に、すべての人間の本性が負う罪に関しては原罪から逃れなかった (non tamen fuit
liberata a reatu quo tota natura tenebatur obnoxia)。
・生まれ来る子供の魂が原罪を負うのは、人間の本性が伝えられる初まりの時点(受胎の時点)においてである。しかるに、生まれ来る子供が受胎の時点で原罪を負った後、出生前に聖別されることはありうる。生まれ来る子供が受胎後に母の胎内にとどまるのは、人間の本性を受け取るためではなくて、受胎の瞬間に受け取った人間の本性を完成させるためであるから。(したがって、聖母マリアが出生前から聖別されていたからといって、受胎の時点で原罪を免れていたということにはならない。)
第2項 聖母マリアは魂(理性的魂)を与えられるよりも以前には聖別されてはいなかった。
・次の二つの理由により、聖母マリアが魂を与えられるよりも以前に聖別されていたと考えることはできない。
第一に、聖別されるとは魂が恩寵により原罪から清められることであるが、恩寵を受けるためには理性的魂を有していなければならない。しかるに人間は受胎よりも後の時点で理性的魂を吹き込まれるのである。したがって聖母マリアは受胎の時点では聖別されてはいない。
第二に、罪を犯すのは理性的被造物のみであって、理性的魂を吹き込まれる前の胎子は罪を犯さないのであるから、もしも聖母マリアが理性的魂を与えられるよりも以前に聖別されていたとすれば、罪は決して生じることなく、キリストによる救いも不要であることになろう。しかし聖書によれば救いはキリストにしかなく、キリストは全ての人の救い主である。したがって聖母マリアが聖別されたのは、魂が与えられた時点以降であると言うほかはない。
・聖母マリアは受胎の時点で原罪を受け継いだが、出生以前に母の胎内で原罪から清められたのである。
以下に原テクストを示します。(
赤字は広川)
Thomae Aquinatis
SUMMA THEOLOGIAE Tertia Pars, Quaestio XXVII
Post praedicta, in quibus de unione Dei et hominis et de his quae unionem
sequuntur, tractatum est, restat considerandum de his quae filius Dei incarnatus
in natura humana sibi unita fecit vel passus est. Quae quidem consideratio
quadripartita erit. Nam primo, considerabimus de his quae pertinent ad
ingressum eius in mundum; secundo, de his quae pertinent ad processum vitae
ipsius in hoc mundo; tertio, de exitu ipsius ab hoc mundo; quarto, de his
quae pertinent ad exaltationem ipsius post hanc vitam. Circa primum quatuor
consideranda occurrunt, primo quidem, de conceptione Christi; secundo,
de eius nativitate; tertio, de eius circumcisione; quarto, de eius Baptismo.
Circa conceptionem autem eius, oportet aliqua considerare primo, quantum
ad matrem concipientem; secundo, quantum ad modum conceptionis; tertio,
quantum ad perfectionem prolis conceptae. Ex parte autem matris occurrunt
quatuor consideranda, primo quidem, de sanctificatione eius; secundo, de
virginitate eius; tertio, de desponsatione eius; quarto, de Annuntiatione
ipsius, vel de praeparatione ipsius ad concipiendum. Circa primum quaeruntur
sex. Primo, utrum beata virgo mater Dei fuerit sanctificata ante nativitatem
ex utero. Secundo, utrum fuerit sanctificata ante animationem. Tertio,
utrum per huiusmodi sanctificationem fuerit sibi totaliter sublatus fomes
peccati. Quarto, utrum per huiusmodi sanctificationem fuerit consecuta
ut nunquam peccaret. Quinto, utrum per huiusmodi sanctificationem adepta
fuerit plenitudinem gratiarum. Sexto, utrum sic fuisse sanctificata fuerit
proprium sibi.
Articulus 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod beata virgo non fuerit sanctificata
ante nativitatem ex utero. Dicit enim apostolus, I Cor. XV,
non prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod est
spirituale. Sed per gratiam sanctificantem nascitur homo spiritualiter in
filium Dei, secundum illud Ioan. I,
ex Deo nati sunt. Nativitas autem ex
utero est nativitas animalis. Non ergo beata virgo fuit prius sanctificata quam
ex utero nasceretur.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in epistola ad Dardanum,
sanctificatio, qua efficimur templum Dei, non nisi renatorum est. Nemo
autem renascitur nisi prius nascatur. Ergo beata virgo non fuit prius
sanctificata quam ex utero nasceretur.
3. Praeterea, quicumque est sanctificatus per gratiam, est mundatus a peccato
originali et actuali. Si ergo beata virgo fuit sanctificata ante nativitatem
ex utero, consequens est quod fuerit tunc emundata ab originali peccato.
Sed solum originale peccatum poterat eam impedire ab introitu regni caelestis.
Si ergo tunc mortua fuisset, videtur quod ianuam regni caelestis introisset.
Quod tamen fieri non potuit ante passionem Christi, iuxta illud apostoli,
habemus enim fiduciam in introitum sanctorum per sanguinem
eius, ut dicitur Heb. X. Videtur ergo quod beata virgo non fuerit
sanctificata antequam ex utero nasceretur.
4. Praeterea, peccatum originale ex origine contrahitur, sicut peccatum
actuale ex actu. Sed quandiu aliquis est in actu peccandi, non potest a
peccato actuali mundari. Ergo etiam nec beata virgo a peccato originali
mundari potuit dum esset adhuc in ipso actu originis, in materno utero
existens.
Sed contra est quod Ecclesia celebrat nativitatem beatae virginis. Non autem celebratur
festum in Ecclesia nisi pro aliquo sancto. Ergo beata virgo in ipsa sui
nativitate fuit sancta. Fuit ergo in utero sanctificata.
Respondeo dicendum quod de sanctificatione beatae Mariae, quod scilicet fuerit sanctificata
in utero, nihil in Scriptura canonica traditur, quae etiam nec de eius
nativitate mentionem facit. Sed sicut Augustinus, de assumptione ipsius
virginis, rationabiliter argumentatur quod cum corpore sit assumpta in
caelum, quod tamen Scriptura non tradit; ita etiam rationabiliter argumentari
possumus quod fuerit sanctificata in utero. Rationabiliter enim creditur
quod illa quae genuit
unigenitum a patre, plenum
gratiae et veritatis, prae omnibus aliis maiora gratiae privilegia accepit,
unde legitur, Luc. I, quod Angelus ei dixit, ave, gratia plena. Invenimus autem
quibusdam aliis hoc privilegialiter esse concessum ut in utero sanctificarentur,
sicut Ieremias, cui dictum est, Ierem. I,
antequam exires de vulva,
sanctificavi te; et sicut Ioannes Baptista, de quo dictum est, Luc. I,
spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Unde rationabiliter
creditur quod beata virgo sanctificata fuerit antequam ex utero nasceretur.
Ad primum ergo dicendum quod
etiam in beata virgine prius fuit animale, et post id quod est spirituale, quia
prius fuit secundum carnem concepta, et postea secundum spiritum sanctificata.
Ad secundum dicendum quod Augustinus loquitur secundum legem communem, secundum quam
per sacramenta non regenerantur aliqui nisi prius nati. Sed Deus huic legi
sacramentorum potentiam suam non alligavit, quin aliquibus ex speciali
privilegio gratiam suam conferre possit antequam nascantur ex utero.
Ad tertium dicendum quod beata virgo sanctificata fuit in utero a peccato originali
quantum ad maculam personalem,
non tamen fuit liberata a reatu quo tota natura tenebatur obnoxia, ut scilicet
non intraret in Paradisum nisi per Christi hostiam; sicut etiam de sanctis patribus dicitur qui fuerunt ante Christum.
Ad quartum dicendum quod peccatum originale trahitur ex origine inquantum per eam
communicatur humana natura, quam respicit proprie peccatum originale. Quod
quidem fit quando proles concepta animatur. Unde
post animationem nihil prohibet prolem conceptam sanctificari, postea enim non manet in materno utero ad accipiendam humanam naturam,
sed ad aliqualem perfectionem eius quod iam accepit.
Articulus 2
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beata virgo sanctificata fuit
ante animationem. Quia, ut dictum est, plus gratiae est collatum virgini
matri Dei quam alicui sanctorum. Sed quibusdam videtur esse concessum quod
sanctificarentur ante animationem. Quia dicitur Ierem. I,
priusquam te formarem in utero, novi te, non autem infunditur anima ante
corporis formationem. Similiter etiam de Ioanne Baptista dicit Ambrosius, super
Luc., quod
nondum inerat ei spiritus vitae, et iam inerat ei spiritus
gratiae. Ergo multo magis beata virgo ante animationem sanctificari
potuit.
2. Praeterea, conveniens fuit, sicut Anselmus dicit, in libro de conceptu
virginali,
ut illa virgo ea puritate niteret qua maior sub
Deo nequit intelligi, unde et in Cant. IV dicitur,
tota pulchra es, amica
mea, et macula non est in te. Sed maior puritas fuisset beatae virginis si
nunquam fuisset inquinata contagio originalis peccati. Ergo hoc ei praestitum
fuit quod, antequam animaretur caro eius, sanctificaretur.
3. Praeterea, sicut dictum est, non celebratur festum nisi de aliquo sancto.
Sed quidam celebrant festum conceptionis beatae virginis. Ergo videtur
quod in ipsa sua conceptione fuerit sancta. Et ita videtur quod ante animationem
fuerit sanctificata.
4. Praeterea, apostolus dicit, Rom. XI,
si radix
sancta, et rami. Radix autem filiorum sunt parentes eorum. Potuit ergo beata
virgo sanctificari etiam in suis parentibus, ante animationem.
Sed contra est quod ea quae fuerunt in veteri testamento, sunt figura novi, secundum illud I Cor. X,
omnia in figura contingebant
illis. Per sanctificationem autem tabernaculi, de qua dicitur in Psalmo,
sanctificavit tabernaculum suum altissimus, videtur significari sanctificatio
matris Dei, quae tabernaculum Dei dicitur, secundum illud Psalmi,
in sole
posuit tabernaculum suum. De tabernaculo autem dicitur, Exod. ult.,
postquam cuncta perfecta sunt, operuit nubes tabernaculum testimonii, et
gloria domini implevit illud. Ergo et beata virgo non fuit sanctificata nisi
postquam cuncta eius perfecta sunt, scilicet corpus et anima.
Respondeo dicendum quod
sanctificatio beatae virginis non potest intelligi ante eius animationem, duplici ratione. Primo quidem, quia sanctificatio de qua loquimur, non
est nisi emundatio a peccato originali, sanctitas enim est perfecta munditia,
ut Dionysius dicit, XII cap. de Div. Nom. Culpa autem non potest emundari
nisi per gratiam, cuius subiectum est sola creatura rationalis. Et ideo
ante infusionem animae rationalis beata virgo sanctificata non fuit. Secundo
quia, cum sola creatura rationalis sit susceptiva culpae, ante infusionem
animae rationalis proles concepta non est culpae obnoxia. Et sic, quocumque
modo ante animationem beata virgo sanctificata fuisset, nunquam incurrisset
maculam originalis culpae, et ita non indiguisset redemptione et salute
quae est per Christum, de quo dicitur Matth. I,
ipse
salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem est inconveniens,
quod Christus non sit
salvator omnium hominum, ut dicitur I Tim. IV. Unde relinquitur quod
sanctificatio beatae virginis fuerit post eius animationem.
Ad primum ergo dicendum quod dominus dicit ante formationem in utero Ieremiam novisse,
notitia scilicet praedestinationis, sed sanctificasse se dicit eum, non
ante formationem, sed antequam exiret de ventre, et cetera. Quod autem
dicit Ambrosius, quod Ioanni Baptistae nondum inerat spiritus vitae cum
iam haberet spiritum gratiae, non est intelligendum secundum quod spiritus
vitae dicitur anima vivificans, sed secundum quod spiritus dicitur aer
exterius respiratus. Vel potest dici quod nondum inerat ei spiritus vitae,
idest anima, quantum ad manifestas et completas operationes ipsius.
Ad secundum dicendum quod,
si nunquam anima beatae virginis fuisset contagio originalis peccati inquinata,
hoc derogaret dignitati Christi, secundum quam est universalis omnium salvator. Et ideo sub Christo, qui salvari non indiguit, tanquam universalis salvator,
maxima fuit beatae virginis puritas. Nam Christus nullo modo contraxit
originale peccatum, sed in ipsa sui conceptione fuit sanctus, secundum
illud Luc. I,
quod ex te nascetur sanctum
vocabitur filius Dei. Sed
beata virgo contraxit quidem originale peccatum, sed ab eo fuit mundata
antequam ex utero nasceretur. Et hoc significatur Iob III, ubi de nocte originalis peccati dicitur,
exspectet lucem, idest Christum, et non videat (quia nihil inquinatum intravit
in illam, ut dicitur Sap. VII), nec ortum surgentis aurorae, idest beatae
virginis, quae in suo ortu a peccato originali fuit immunis.
Ad tertium dicendum quod, licet Romana Ecclesia conceptionem beatae virginis non
celebret, tolerat tamen consuetudinem aliquarum Ecclesiarum illud festum
celebrantium. Unde talis celebritas non est totaliter reprobanda. Nec tamen
per hoc festum conceptionis celebratum datur intelligi quod in sua conceptione
fuerit sancta. Sed, quia quo tempore sanctificata fuerit ignoratur, celebratur
festum sanctificationis eius, potius quam conceptionis, in die conceptionis
ipsius.
Ad quartum dicendum quod duplex est sanctificatio. Una quidem totius naturae, inquantum
scilicet tota natura humana ab omni corruptione culpae et poenae liberatur.
Et haec erit in resurrectione. Alia vero est sanctificatio personalis.
Quae non transit in prolem carnaliter genitam, quia talis sanctificatio
non respicit carnem, sed mentem. Et ideo, etsi parentes beatae virginis
fuerunt mundati a peccato originali, nihilominus beata virgo contraxit
peccatum originale, cum fuerit concepta secundum carnis concupiscentiam
et ex commixtione maris et feminae, dicit enim Augustinus, in libro de
nuptiis et concupiscentia,
omnem quae de concubitu nascitur, carnem
esse peccati.
参考 Augustini
DE NATURA ET GRATIA, XXXVI, 42
...excepta itaque sancta uirgine Maria, de qua propter honorem domini
nullam prorsus, cum de peccatis agitur, haberi uoloquaestionem - unde enim
scimusquid ei plus gratiae conlatum fuerit aduincendum omni ex parte peccatum,
quae concipere ac parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum?
- hacergo uirgine excepta, si omnes sanctos et sanctas, cum hic uiuerent,
congregare possemus et interrogare, utrum essent sine peccato, quid fuisse
responsuros putamus?
REDEO