Thomae Aquinatis Summa Theologiae Ia pars Textum Leoninum Romae 1889 editum
※ ルブリケイションは店主による。
Quaestio 79
Prooemium
Deinde quaeritur de potentiis intellectivis. Circa quod quaeruntur tredecim.
Primo, utrum intellectus sit potentia animae, vel eius essentia. Secundo,
si est potentia, utrum sit potentia passiva. Tertio, si est potentia passiva,
utrum sit ponere aliquem intellectum agentem.
Quarto, utrum sit aliquid animae. Quinto, utrum intellectus agens sit unus omnium. Sexto, utrum memoria sit in intellectu. Septimo, utrum sit alia potentia
ab intellectu. Octavo, utrum ratio sit alia potentia ab intellectu. Nono,
utrum ratio superior et inferior sint diversae potentiae. Decimo, utrum
intelligentia sit alia potentia praeter intellectum. Undecimo, utrum intellectus
speculativus et practicus sint diversae potentiae. Duodecimo, utrum synderesis
sit aliqua potentia intellectivae partis. Tertiodecimo, utrum conscientia
sit aliqua potentia intellectivae partis.
Articulus 4
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod intellectus agens
non sit aliquid animae nostrae. Intellectus enim agentis effectus est illuminare
ad intelligendum. Sed hoc fit per aliquid quod est altius anima; secundum illud
Ioan. I, erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc
mundum. Ergo videtur quod intellectus agens non sit aliquid animae.
Praeterea, philosophus, in III de anima, attribuit intellectui agenti quod non aliquando intelligit et aliquando non intelligit. Sed anima nostra non semper intelligit; sed aliquando intelligit et aliquando non intelligit. Ergo intellectus agens non est aliquid animae nostrae.
Praeterea, agens et patiens sufficiunt ad agendum. Si igitur intellectus
possibilis est aliquid animae nostrae, qui est virtus passiva, et similiter
intellectus agens, qui est virtus activa; sequitur quod homo semper poterit
intelligere cum voluerit, quod patet esse falsum. Non est ergo intellectus
agens aliquid animae nostrae.
Praeterea, philosophus dicit, in III de anima, quod intellectus agens est substantia actu ens. Nihil autem est respectu eiusdem in actu et in potentia. Si ergo intellectus possibilis, qui est in potentia ad omnia intelligibilia, est aliquid animae nostrae; videtur impossibile quod intellectus agens sit aliquid animae nostrae.
Praeterea, si intellectus agens est aliquid animae nostrae, oportet quod
sit aliqua potentia. Non est enim nec passio nec habitus, nam habitus et
passiones non habent rationem agentis respectu passionum animae; sed magis
passio est ipsa actio potentiae passivae, habitus autem est aliquid quod
ex actibus consequitur. Omnis autem potentia fluit ab essentia animae.
Sequeretur ergo quod intellectus agens ab essentia animae procederet. Et
sic non inesset animae per participationem ab aliquo superiori intellectu,
quod est inconveniens. Non ergo intellectus agens est aliquid animae nostrae.
Sed contra est quod philosophus dicit, III de anima quod
necesse est in anima has esse differentias, scilicet intellectum possibilem, et agentem.
Respondeo dicendum quod intellectus agens de quo philosophus loquitur, est aliquid
animae. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod supra animam intellectivam
humanam necesse est ponere aliquem superiorem intellectum, a quo anima
virtutem intelligendi obtineat. Semper enim quod participat aliquid, et
quod est mobile, et quod est imperfectum, praeexigit ante se aliquid quod
est per essentiam suam tale, et quod est immobile et perfectum. Anima autem
humana intellectiva dicitur per participationem intellectualis virtutis,
cuius signum est, quod non tota est intellectiva, sed secundum aliquam
sui partem. Pertingit etiam ad intelligentiam veritatis cum quodam discursu
et motu, arguendo. Habet etiam imperfectam intelligentiam, tum quia non
omnia intelligit; tum quia in his quae intelligit, de potentia procedit
ad actum. Oportet ergo esse aliquem altiorem intellectum, quo anima iuvetur
ad intelligendum. Posuerunt ergo quidam hunc intellectum secundum substantiam
separatum, esse intellectum agentem, qui quasi illustrando phantasmata,
facit ea intelligibilia actu. Sed, dato quod sit aliquis talis intellectus
agens separatus, nihilominus tamen oportet ponere in ipsa anima humana
aliquam virtutem ab illo intellectu superiori participatam, per quam anima
humana facit intelligibilia in actu. Sicut et in aliis rebus naturalibus
perfectis, praeter universales causas agentes, sunt propriae virtutes inditae
singulis rebus perfectis, ab universalibus agentibus derivatae, non enim
solus sol generat hominem, sed est in homine virtus generativa hominis;
et similiter in aliis animalibus perfectis. Nihil autem est perfectius
in inferioribus rebus anima humana. Unde oportet dicere quod in ipsa sit
aliqua virtus derivata a superiori intellectu, per quam possit phantasmata
illustrare. Et hoc experimento cognoscimus, dum percipimus nos abstrahere
formas universales a conditionibus particularibus, quod est facere actu
intelligibilia. Nulla autem actio convenit alicui rei, nisi per aliquod
principium formaliter ei inhaerens; ut supra dictum est, cum de intellectu
possibili ageretur. Ergo oportet virtutem quae est principium huius actionis,
esse aliquid in anima. Et ideo Aristoteles comparavit intellectum agentem
lumini, quod est aliquid receptum in aere. Plato autem intellectum separatum
imprimentem in animas nostras, comparavit soli; ut Themistius dicit in
commentario tertii de anima. Sed intellectus separatus, secundum nostrae
fidei documenta, est ipse Deus, qui est creator animae, et in quo solo
beatificatur, ut infra patebit. Unde ab ipso anima humana lumen intellectuale
participat, secundum illud Psalmi IV,
signatum est super nos
lumen vultus tui, domine.
Ad primum ergo dicendum quod illa lux vera illuminat sicut causa universalis, a
qua anima humana participat quandam particularem virtutem, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod philosophus illa verba non dicit de intellectu agente, sed
de intellectu in actu. Unde supra de ipso praemiserat, idem autem est secundum
actum scientia rei. Vel, si intelligatur de intellectu agente, hoc dicitur
quia non est ex parte intellectus agentis hoc quod quandoque intelligimus
et quandoque non intelligimus; sed ex parte intellectus qui est in potentia.
Ad tertium dicendum quod, si intellectus agens compararetur ad intellectum possibilem ut obiectum agens ad potentiam, sicut visibile in actu ad visum; sequeretur quod statim omnia intelligeremus, cum intellectus agens sit quo est omnia facere. Nunc autem non se habet ut obiectum, sed ut faciens obiecta in actu, ad quod requiritur, praeter praesentiam intellectus agentis, praesentia phantasmatum, et bona dispositio virium sensitivarum, et exercitium in huiusmodi opere; quia per unum intellectum fiunt etiam alia intellecta, sicut per terminos propositiones, et per prima principia conclusiones. Et quantum ad hoc, non differt utrum intellectus agens sit aliquid animae, vel aliquid separatum.
Ad quartum dicendum quod anima intellectiva est quidem actu immaterialis, sed est
in potentia ad determinatas species rerum. Phantasmata autem, e converso,
sunt quidem actu similitudines specierum quarundam, sed sunt potentia immaterialia.
Unde nihil prohibet unam et eandem animam, inquantum est immaterialis in
actu, habere aliquam virtutem per quam faciat immaterialia in actu abstrahendo
a conditionibus individualis materiae, quae quidem virtus dicitur intellectus
agens; et aliam virtutem receptivam huiusmodi specierum, quae dicitur intellectus
possibilis, inquantum est in potentia ad huiusmodi species.
Ad quintum dicendum quod, cum essentia animae sit immaterialis, a supremo intellectu
creata, nihil prohibet virtutem quae a supremo intellectu participatur,
per quam abstrahit a materia, ab essentia ipsius procedere, sicut et alias
eius potentias.
Articulus 5
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod intellectus agens sit unus in omnibus.
Nihil enim quod est separatum a corpore, multiplicatur secundum multiplicationem
corporum. Sed intellectus agens est separatus, ut dicitur in III de anima.
Ergo non multiplicatur in multis corporibus hominum, sed est unus in omnibus.
Praeterea, intellectus agens facit universale, quod est unum in multis. Sed illud quod est causa unitatis, magis est unum. Ergo intellectus agens est unus in omnibus.
Praeterea, omnes homines conveniunt in primis conceptionibus intellectus.
His autem assentiunt per intellectum agentem. Ergo conveniunt omnes in
uno intellectu agente.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III de anima, quod intellectus agens est
sicut lumen. Non autem est idem lumen in diversis illuminatis. Ergo non
est idem intellectus agens in diversis hominibus.
Respondeo dicendum quod veritas huius quaestionis dependet ex praemissis. Si enim intellectus agens non esset aliquid animae, sed esset quaedam substantia separata, unus esset intellectus agens omnium hominum. Et hoc intelligunt qui ponunt unitatem intellectus agentis.
Si autem intellectus agens sit aliquid animae, ut quaedam virtus ipsius, necesse est dicere quod sint plures intellectus agentes, secundum pluralitatem animarum, quae multiplicantur secundum multiplicationem hominum, ut supra dictum est. Non enim potest esse quod una et eadem virtus numero sit diversarum substantiarum.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus probat intellectum agentem esse separatum,
per hoc quod possibilis est separatus; quia, ut ipse dicit, agens est honorabilius
patiente. Intellectus autem possibilis dicitur separatus, quia non est
actus alicuius organi corporalis. Et secundum hunc modum etiam intellectus
agens dicitur separatus, non quasi sit aliqua substantia separata.
Ad secundum dicendum quod intellectus agens causat universale abstrahendo a materia.
Ad hoc autem non requiritur quod sit unus in omnibus habentibus intellectum,
sed quod sit unus in omnibus secundum habitudinem ad omnia a quibus abstrahit
universale, respectu quorum universale est unum. Et hoc competit intellectui
agenti inquantum est immaterialis.
Ad tertium dicendum quod omnia quae sunt unius speciei, communicant in actione consequente
naturam speciei, et per consequens in virtute, quae est actionis principium,
non quod sit eadem numero in omnibus. Cognoscere autem prima intelligibilia
est actio consequens speciem humanam. Unde oportet quod omnes homines communicent
in virtute quae est principium huius actionis, et haec est virtus intellectus
agentis. Non tamen oportet quod sit eadem numero in omnibus. Oportet tamen
quod ab uno principio in omnibus derivetur. Et sic illa communicatio hominum
in primis intelligibilibus, demonstrat unitatem intellectus separati, quem
Plato comparat soli; non autem unitatem intellectus agentis, quem Aristoteles
comparat lumini.
REDEO